monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 104, 2
Quid enim? putamus reprehensum esse ministerium Marthae, quam cura hospitalitatis occupaverat, quae ipsum Dominum hospitio receperat? Quomodo recte reprehendebatur, quae tanto hospite laetabatur? Hoc si verum est, dimittant homines quod ministrant egentibus; eligant sibi partem meliorem, quae non auferetur ab eis; vacent verbo, inhient doctrinae dulcedini; occupentur circa scientiam salutarem; nihil eis curae sit, quis peregrinus in vico sit, quis egeat pane, quis indumento, quis visitandus, quis redimendus, quis sepeliendus: vacent opera misericordiae, uni instetur scientiae. Si melior pars est, cur non omnes hoc faciunt, quando ipsum Dominum in hac causa patronum habemus? Non enim timemus in hac re, ne offendamus eius iustitiam, cum patronam teneamus eius sententiam.